Errichtung der Rosenkranz-Bruderschaft in der Pfarrkirche Schaan.


|1 IN NOMINE SANCTISSIMAE TRINITATIS, |2 patris et filii et spiritus sancti, et ad laudem et gloriam beatissimae Dei genitricis perpetuae virginis Mariae dominae nostrae piamque venerationem divi patris nostri Dominici sacri rosarii auctoris atque institutoris, |3 NOS F[RATER] NICOLAUS RODULFUS sacrae theologiae professor ac totius ordinis praedicatorum magister generalis, omnibus praesentes litteras inspecturis salutem in domino sempiternam. Quemad- |4 modum christianae perfectionis summam in unitate fidelium ad Christum veluti membrorum ad caput omnium perfectionum fontem nec non in unione christianorum ad invicem consistere credimus, ita ad illam adipia)- |5 scendam optimum esse orationis medium ratione et experientia pie edocemur. Modus vero Deum orandi secundum quem s(anctissi)ma virgo Maria mater Dei per centum quinquaginta salutationes angelicas et quindecim |6 dominicas orationes instar Davidici psalterii colitur, qui rosarium nuncupatur, a s(anctissi)mo patre nostro divo Dominico primum inventus et institutus a summis Rom(anis) pontificibus successive ad devotam patrum nostri ordinis interces- |7 sionem apprabatusb) privilegiis quoque maximis ac innumeris indulgentiis aliisque apostolicis gratiis decoratus inter caeteros in ecclesia inventos ad hoc obtinen¬dum (ni fallimur) magnopere confert. Nam praeter hoc, quod beatissima |8 Dei genitrix, cuius intercessio nobis perfectionem hanc impetrare potest, ibi crebrius invocatur, ipse quoque per se modus orandi (si recte fiat) quam facillime compendio illam consequitur, dum Iesu Christi salvatoris nostri vitam om- |9 nem per quindecim mysteria digestam meditando percurrere facit. Quae vos in Christo dilectissimi et devotissimi christifideles terrae SCHAN Curiensis dioecesis pie considerantes ed ad habendum, augendum et con- |10 servandum praedictum modum orandi confraternitatem psalterii seu rosarii sub invo¬catione b(eatae) Mariae virginis in parochiali ecclesia dictae terrae instituendi et ordinandi eiusque altare et capellam fundandi |11 et erigendi a nobis instantissime petivistis per interpositam personam Adm. R. P. magistri F. Iacobi Rami prioris Curiensis vobis licentiam impartiri cum gratiis et favoribus oportunis. Nos igitur vestris votis et piis |12 petitionibus inclinati dictam confraternitatem sic ut praefertur instituendi auctoritate apostolica nobis in hac parte concessa tenore praesentium licentiam concedimus et facultatem accedente tamen assensu ordinarii loci ac prioris |13 vicinioris conventus seu loci ordinis nostri ac media praedicatione alicuius patris eiusdem ordinis nostri per suum superiorem destinandi, et dummodo dicta societas distet circiter duo milliaria italica ab alia simili |14 in alio loco rite prius instituta, eamque confraternitatem atque omnes utriusque sexus christifideles in eadem successive recipiendos cum gratiis et indulgentiis sibi a Rom(anis) pontificibus concessis, prout aliae consimiles confraternitates |15 in ecclesiis nostri ordinis institutae potiuntur, recipimus et admittimus in vita pariter et in morte, admonentes eiusdem s(anctissi)mi rosarii festum prima dominica mensis octobris singulis annis in eadem capella celebrari de- |16 bere iuxta fel(icis) rec(ordationis) Gregorii papae XIII decretum et institutum in gratiarum actionem praeteritae ac memorandae victoriae contra Turchas eiusdem societatis confratrum fusis praecibus eadem die (c)ut pie creditur) ac |17 auxilio et interventu s(anctissi)mae matris dominae nostrae impetratae atque obtentae. Cuius societatis et capellae capellanum deputamus modernum et pro tempore existentem dictae ecclesiae rectorem seu parochum, qui nomina et cogno- |18 mina omnium christifidelium in eamdem societatem ingredi et devote recipi petentium in libro ad hoc specialiter deputato possit scribere, recipere et admittere, psalteria seu coronas benedicere, sacri rosarii mysteria, |19 ut decet, reverenter exponere ac omnia et singula facere, quae fratres nostri in ecclesiis nostris ad hoc deputati facere possunt et rite consueverunt, in diem Christi eius conscientiam onerantes, ne pro huiusmodi admissione, ingressu, |20 scriptura et benedictione aliquid omnino temporalis lucri quomodolibet exigat, sed gratis haec omnia praestet, quemadmodum ipsius piae societatis capitula habent et sanctiones, uti etiam nos in Dei cultum eiusque |21 s(anctissi)mae matris gloriam et christifidelium salutem et profectum gratis accepimus et gratis damus et concedimus. Volumus autem et omnino observari iubemus, quod in venerabili icona dictae capellae quindecim nostrae redem- |22 ptionis sacra mysteria pingantur, nec non pro huiusce concessionis consentanea recognitione in eadem icona divi patris nostri Dominici eiusdem rosarii primarii auctoris imago venerabilis flexis genibus de |23 manu deiparae virginis coronulas orarias accipientis similiter pingatur. Notumque facimus Paulum papam V fel(icis) rec(ordationis) per suum breve datum Romae apud s. Marcum die 20 septembris 1608 restituis- |24 se societati sacri Rosarii confirmasseque indulgentias concessas eidem a summis pontificibus Rom(anis) praedecessoribus suis, quibus hacte¬nus dicta societas fruebatur, ac si littere revocationis earundem non emanas- |25 sent. Decernimus insuper et declaramus postremo, quod quandocunque contigerit fratres nostros intus vel extra dictam terram in eius districtu per duo milliaria italica ecclesiam obtinere ipso iure ip- |26 soque facto ex nunc pro tunc absque nova declaratione sed praesentium tenore dictam societatem ac omnes indulgentias et privilegia eidem concessa ablata esse a dicta capella et penitus atque totaliter |27 ad dictam nostram ecclesiam translata cum omnibus bonis temporalibus dictae societati quomodolibet aquisitis ut iuxta piam mentem fidelium inseruire possint pro ornamento et aliis iustis indigentiis dictae |28 confraternitatis cui relicta fuere. Quam conditionem parochi et officiales tam ecclesiae præfatae, quam confraternitatis admittere et manu propria subscribere teneantur, quae omnia in instrumento publico ma- |29 nu notarii facto poni debent et explicari. In nomine patris et filii et spiritus sancti amen. Quibuscunque in contrarium non obstantibus. In quorum fidem his patentibus litteris officii nostri |30 sigillo munitis manu propria subscripsimus gratis ubique et semper. Datum Romae in conventu nostro sanctae Mariae super Minervam die 19. mensis februarii anno MDCXXXVIII.

Fr(ater) Nicolaus generalis ordinis praedicatorum. [Unterschrift des Ausstellers]

Assumptionis nostrae anno nono.

Confirmatur Jo(hannes) episcopus Curiensis.

R(egistra)ta folio 43.

D(octo)r Francus ma(gister) Boncampus fr(ater) et soc(ius).

Adamus Naulius s(anctae) th(eologiae) d(octor), canonicus Curiensis, decanus capituli sub Langaro, Paro(chus) Schan(ensis) et magister et primus institutor societatis SS. Rosarii anno 1638.

[Unter der Plica]
De mandato reverendissimi patris generalis Marcus Ant(onius) Raymund(us) secret(arius) scripsit ac pinxit pro pretio 15 iuliorum, ceterum sciant omnes expeditionem bulle gratis fieri.
_________________
______________
Or. (A), PfA S U9 – Pg. 57/43,8 (Plica 2,3) cm. – Siegel von Nicolaus Rodolfus, Ordensgeneral der Dominikaner in Blechkapsel anhängend. – Siegelbeschreibung und Abbildung siehe: Liesching / Vogt, Siegel. In: JBL 85 (1985) Nr. 127, S. 130. – Oben in der Mitte Medaillon mit der thronenden Muttergottes, links von ihr der hl. Dominikus, dem sie einen Rosenkranz überreicht, rechts von ihr die hl. Katharina v. Siena. – Rückvermerk (17. Jh.): [...] allerheyligsten Rosenkrantz Brief [...] der Pfarrkirchen zue Schan; (andere Hand): Erectio confraternitatis SS. Rosarii in ecclesia pa¬roch(iali), Schaan 19. Febr. 1638.
Erwähnt: Büchel, Pfarrei Schaan. In: JBL 27 (1927), S. 34.

a) Wortsilbe pi auf der folgenden Zeile irrt. wiederholt. – b) A, anstatt approbatus. – c) Anfangsklammer fehlt, wohl hierher zu setzen.